monumenta.ch > Beda Venerabilis > 64 > bsbClm6224.250 > csg48.108 > sectio 18 > bsbClm6329.179 > sectio 17 > uwbM.p.th.f.69.122 > 6 > bsbClm6329.160 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio 35 > uwbM.p.th.q.1a.218 > sectio 68 > sectio 5 > csg51.198 > sectio > bnf10439.68 v > sectio 21 > csg75.840 > 5 > sectio 23 > sectio 15 > sectio 5 > sectio 48 > ad Hebraeos,3363 > sectio 24 > sectio 1 > sectio 15 > csg68.404 > uwbM.p.th.f.68.264 > sectio 16 > uwbM.p.th.f.68.263 > csg68.404 > Psalmi, 47 > sectio 24 > > csg48.110 > csg68.404 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 2, 5
Q. HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est, nunc sic a Popillio refertur. proposito in rostris capite Ciceronis quamvis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IULI BASSI. 'Proscriptus' inquit 'erat Cicero'; pater certe tuus proscriptus non fuit. BLANDI. Di manes Popilli senis et inultae (te) patris, Cicero, perseruntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. CAPITONIS. Deduxi ad vos reum omnium, quos terra sustinet, nocentissimum: ingratum, impium, percussorem, bis parricidam. nec tamen timeo; patroni viderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. timeo, ne causae non satisfaciam: maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.